라틴어 문장 검색

caro in sororem tela mentem dirigit, mens in cerebro ventilatur ebrio, ex quo furores suculentos conligit madens veneno corporis lymphatico.
(프루덴티우스, Hamartigenia, 머리말20)
"numquam pro salute et maximis fortissimisque principis cohortibus aliter precabor quam fidele ut militent Christique lymphis ut renascantur Patri, capiant et ipsum caelitus Paraclitum, ut idolorum respuant caliginem, cernant ut illud lumen aeternae spei non suculentis influens obtutibus nec corporales per fenestras emicans, puris sed intus quod relucet mentibus."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1162)
ipsam togam rotundam esse et apte caesam velim, aiter enim multis modis fiet enormis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 286:4)
Convivia me hercules horum non posuerim inter vacantia tempora, cum videam, quam solliciti argentum ordinent, quam diligenter exoletorum suorum tunicas succingant, quam suspensi sint, quomodo aper a coeo exeat, qua celeritate signo dato glabri ad ministeria discurrant, quanta arte scindantur aves in frusta non enormia, quam curiose infelices pueruli ebriorum sputa detergeant.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 68:1)
menti, gutturis, colli, non obesi sed suculenti, lactea cutis, quae propius inspecta iuvenali rubore suffunditur;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Agricolae suo salutem 3:1)
Vidi artes veterumque manus variisque metalla viva modis, labor est auri memorare figuras aut ebur aut dignas digitis contingere gemmas, quicquid et argento primum, vel in aere minori lusit et enormes manus est experta colossos.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, Villa Tiburtina Manilii Vopisci22)
enormes non ille sinus, sed semper ad annos texta legens modo puniceo velabat amictu, nunc herbas imitante sinu, nunc dulce rubenti murice, nunc vivis digitos incendere gemmis gaudebat:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Glauctas Atedii melioris delicatus57)
Haec quibus ordinibus probari possint non tam difficile est nobis exponere quam enorme, nec arduum, sed interim longum.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 19장 4:1)
Tunc ille, qui et obscuritate tenebrosae faciei, et primatu sedis maior esse uidebatur eorum, proferens codicem horrendae uisionis, et magnitudinis enormis, et ponderis pene inportabilis, iussit uni ex satellitibus suis mihi ad legendum deferre.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIII. 1:19)
illi perparuum, isti enormem;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIII. 2:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION